[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.Ex illius imperio paratae sint iuvandis manus.XVI 97 " 10Ad deteriora faciles sumus, quia nec dux potest nec comes deesse, et res ipsa etiam sineduce, sine comite procedit.Non pronum est tantum ad vitia, sed praeceps, et quod plerosqueinemendabiles facit, omnium aliarum artium peccata artificibus pudori sunt offenduntque de-errantem, vitae peccata delectant.XVI 97 " 15 16Multos fortuna liberat poena, metu neminem.Quare nisi quia infixa nobis eius rei aversatioest, quam natura damnavit? Ideo numquam fides latendi fit etiam latentibus, quia coarguitillos conscientia et ipsos sibi ostendit.Proprium autem est nocentium trepidare.XVI 98 " 1 2Numquam credideris felicem quemquam ex felicitate suspensum.Fragilibus innititur, quiadventicio laetus est: exibit gaudium, quod intravit.At illud ex se ortum fidele firmumque estet crescit et ad extremum usque prosequitur: cetera, quorum admiratio est vulgo, in diem bonasunt. Quid ergo? Non usui ac voluptati esse possunt? Quis negat? Sed ita, si illa ex nobispendent non ex illis nos.Omnia, quae fortuna intuetur, ita fructifera ac iucunda fiunt, si quihabet illa, se quoque habet nec in rerum suarum potestate est.XVI 98 " 3Malus omnia in malum vertit, etiam quae cum specie optimi venerant; rectus atque integercorrigit prava fortunae et dura atque aspera ferendi scientia mollit idemque et secunda grateexcipit modesteque et adversa constanter ac fortiter.XVI 98 " 10 11Tam necesse est perire quam perdere, et hoc ipsum, si intellegimus, solacium est.Aequoanimo perde, pereundum est.Quid ergo adversus has amissiones auxilii invenimus? Hoc, ut151 memoria teneamus amissa nec cum ipsis fructum excidere patiamur, quem ex illis percepi-mus.Habere eripitur, habuisse numquam.XVI 99 " 5Acquiescamus iis, qnae iam hausimus, si modo non perforato animo hauriebamus et trans-mittente quidquid acceperat.XVI 99 " 7Respice celeritatem rapidissimi temporis, cogita brevitatem huius spatii, per quod citatis-simi currimus, observa hunc comitatum generis humani eodem tendentis minimis intervallisdistincnun, etiam ubi maxima videntur: quem putas perisse, praemissus est.Quid autem de-mentius, quam cum idem tibi iter emetiendum sit, flere eum, qui antecessit?XVII XVIII 101 " 1Omnis dies, omnis hora quam nihil simus ostendit et aliquo argumento recenti admonetfragilitatis oblitos: tum aeterna meditatos respicere cogit ad mortem.XVII XVIII 101 " 7 8Stat quidem terminus nobis, ubi illum inexorabilis fatorum necessitas fixit, sed nemo scitnostrum, quam prope versetur terminum.Sic itaque formemus animum, tamquam ad extremaventum sit.Nihil differamus.Cotidie cum vita paria faciamus.Maximum vitae vitium est,quod imperfecta semper est, quod aliquid ex illa differtur.Qui cotidie vitae suae summammanum imposuit, non indiget tempore.Ex hac autem indigentia timor nascitur et cupiditasfuturi exedens animum.Nihil egt miserius dubitatione venientium quorsus evadant.XVII XVIII 104 " 3Indulgendum est enim honestis affectibus: et interdum, etiam si premunt causae, spiritus inhonorem suorum vel cum tormento revocandus et in ipso ore retinendus est, cum bono virovivendum sit non quamdiu iuvat sed quamdiu oportet: ille, qui non uxorem, non amicum tantiputat, ut diutius in vita commoretur, qui perseverabit mori, delicatus est.Hoc quoque imperetsibi animus, ubi utilitas suorum exigit, nec tantum, si vult mori, sed si coepit, intermittat etsuis commodet.XVII XVIII 104 " 8O quam bene cum quibusdam ageretur, si a se aberrarent! Nunc premunt se ipsi, sollicitant,corrumpunt, territant.Quid prodest mare traicere et urbes mutare? Si vis ista, quibus urgueris,effugere, non aliubi sis oportet, sed alius.XVII XVIII 105 " 7Securitatis magna portio est nihil inique facere: confusam vitam et perturbatam impotentesagunt.Tantum metuunt, quantum nocent, nec ullo tempore vacant.Trepidant enim, cum fece-runt, haerent: conscientia aliud agere non patitur ac subinde respondere ad se cogit.Dat poe-nas quisquis exspectat.Quisquis autem meruit, exspectat.152 XVII XVIII 107 " 12.Paratos nos inveniat atque impigros fatum.Hic est magnus animus, qui se ei tradidit; atcontra ille pusillus et degener, qui obluctatur et de ordine mundi male existimat et emendaremavult deos quam se.XVII XVIII 108 " 36Nullos autem peius mereri de omnibus mortalibus iudico quam qui philosophiam velutaliquod artificium venale didicerunt, qui aliter vivunt quam vivendum esse praecipiunt.Exempla enim se ipsos inutilis disciplinae circumferunt nulli non vitio, quod insequuntur,obnoxii.XIX 110 " 7Omnia nobis fecimus tenebras.Nihil videmus, nec quid noceat nec quid expediat.Tota vitaincursitamus nec ob hoc resistimus aut circumspectius pedem ponimus.XIX 110 " 18Disce parvo esse contentus et illam vocem magnus atque animosus exclama: habemus aqu-am, habemus polentam, Iovi ipsi controversiam de felicitate faciamus.Faciamus, oro te, etiamsi ista defuerint.Turpe est beatam vitam in auro et argento reponere, aeque turpe in aqua etpolenta.XIX 113 " 27Quid est fortitudo? Munimentum humanae imbecillitatis inexpugnabile, quod qui circu-mdedit sibi, securus in hac vitae obsidione perdurat.Uritur enim suis viribus, suis telis.XIX 114 " 23Rex noster est animus.Hoc incolumi cetera manent in officio, parent, obtemperant: cumille paulum vaccillavit, simul dubitant.XIX 114 " 27Quidquid facies, respice ad mortem.XIX 115 " 9Nec tantum parietibus aut lacunaribus ornamentum tenue praetenditur: omnium istorum,quos incedere altos vides, bratteata felicitas est.Inspice, et scies, sub ista tenui membranadignitatis quantum mali iaceat.XIX 116 " 3Imbecillus est primo omnis affectus.Deinde ipse se concitat et vires, dum procedit, parat:excluditur facilius quam expellitur.153 XIX 116 " 8Vitia nostra quia amamus, defendimus et malumus excusare illa quam excutere.Satis natu-ra homini dedit roboris, si illo utamur, si vires nostras colligamus ac totas pro nobis, certe noncontra nos concitemus.Nolle in causa est, non posse praetenditur.XIX 117 " 24.Non vult mori, qui optat.XIX 118 " 14Quaedam incremento non tantum in maius exeunt, sed in aliud.XX 120 " 18Erramus autem qui ultimum timemus diem, cum tantumdem in mortem singuli conferant.XX 122 " 19.Tenenda nobis via est, quam natura praescripsit, nec ab illa declinandum: illam sequenti-bus omnia facilia, expedita sunt, contra illam nitentibus non alia vita est quam contra aquamremigantibus.XX 123 " 6Inter causas malorum nostrorum est, quod vivimus ad exempla nec ratione componimur,sed consuetudine abducimur.Quod, si pauci facerent, nollemus imitari, cum plures facerecoeperunt quasi honestius sit, quia frequentius, sequimur.Et recti apud nos locum tenet error,ubi publicus factus est.154 Listy moralne do LucyliuszaI 1 " 1" 2 [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • andsol.htw.pl